Translate

Total de visualizações de página

sábado, 28 de dezembro de 2013

Mark III I Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam....

Mark III
I Et introivit iterum in synagogam: et erat ibi homo habens manum aridam.II Et observabant eum, si sabbatis curaret illum , ut accusarent eum.III Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.IV Et ait illis : Si licet sabbatis benefacere , an male ? animam salvam facere, an perdere? At illi tacuerunt .V Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum , dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.VI Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent .VII autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea secuta est et a IudaeaVIII et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes, quae faciebat , cum venit ad illum.IX Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.X multos enim sanabat , ita ut irruerent in eum ut illum tangerent , quotquot habebant plagas.XI Et spiritus immundi, cum illum videbant , procidebant ei: et clamabant , dicentes: Tu es Filius Dei.XII Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.XIII Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.XIV Et fecit Duodecim , ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicareXV Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemoniaXVI Et imposuit Simoni nomen Petrum ;XVII et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:XVIII et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem ChananaeumXIX Et Judas Iscariotes , qui et tradidit eum et abiit in domum suam .XX et convenit iterum turba , ita ut non possent neque panem manducare.XXI Et cum audissent sui , exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est .XXII et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia.XXIII Et convocatis eis , in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?XXIV Et si regnum in se dividatur , non potest regnum illud stare .XXV Et si domus super semetipsam dispertiatur , non potest domus illa stare .XXVI Et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet.XXVII Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget , et tunc domum eius diripiet .XXVIII : Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata , et blasphemiæ quibus blasphemaverint:XXIX Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti.XXX Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet .XXXI Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.XXXII Et sedebat circa eum turba : et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quærunt te.XXXIII Et respondens ad illos dixit : Quae mihi mater aut fratres?XXXIV Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres meiXXXV Qui enim fecerit voluntatem Dei , hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Lorem velle Bibliorum in lingua Nullam id waliseos denominarint .
http://www.BibleGateway.com/Versions/
http://ebible.org/
Imperium Khmer - http://ebible.org/khm/
Aut trahendum Biblia Latina:
http://www.baixaki.com.br/download/Bible-Seeker.htm


Vestibulum sociis .

Nenhum comentário:

Postar um comentário